- PORTUMNALIA
- PORTUMNALIA16. Kal. Sept. celebrari a Romanis solita, dicta sunt, teste Varrone de L. L. l. 5. a Portumno, cui eô die aedes in portu tiberino facta, et feriae institutae sunt. Hadrian. Turnebus addit, rem divinam fieri consuevisse ad pontem Aemilium, ubi eius aedes fuerit. Fuit autem Portumnus, Deus marinus, portubus praefectus; Graecis Palamon, Latiais aliter Portunus aut Portunnus dictus: cui duae fuêre Romane aedes, utraque in II. Urbis region. altera totunda ad Pontem Aemilium, qua de dictum: altera inter Apollinem Caelispicem et Herculem Olivarium. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 13. Vide quoque in voce Portunalia; it. infra Priapus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.